CCVII. 1348, October 10. Breslau. Derselbe urkundet über das von dem Prokurator der Klosterbrüder gegen Kunad von Reibnitz vorgebrachte Klaglibell. In nomine domini amen. Noverint universi et singuli, quibus nosse fuerit oportunum, quod coram nobis Andrea de Rosslawicz canonico et officiali Wrat., iudicio constitutus Nicolaus Franczconis procurator providi viri Cunadi de Rybnicz, non per errorem, sed ex certa scientia, procuratorio nomine sui domini supradicti, publice recognovit, istum esse libellum oblatum per procuratorem dominorum . . abbatis et conventus monasterii in Camencz; cuius tenor sequitur in hec verba: In nomine domini amen. Coram vobis honorabili viro magistro Andrea officiali Wratislaviensi, iudice in causa et partibus infrascriptis per reverendum patrem, dominum Preczlaum Wrat. episcopum delegato, proponit Bernhardus de Embrica procurator et procuratorio nomine religiosorum virorum, dominorum . . abbatis et conventus monasterii de Camencz ordinis Cysterciensis, contra Cunadum dictum de Rybnicz, laicum et personam legittime intervenientem pro eo in iudicio et dicit, quod licet iudicium provinciale et eius iura in villa Heymerichsdorph, Henrichswalde, Meyvrisdorph, Volmarsdorph, Pilcz, Lupnicz in media villa Wolveramsdorph et curiis, ortulanis, allodiis, tabernis et aliis bonis ad dictum monasterium spectantibus, sitis in districtu Frankensteynensi, ad dictum monasterium ex pia testamenti causa pertinere noscantur et dictum monasterium de Kamencz dictum provinciale iudicium et eius iura in villis et locis predictis tanto tempore possiderit, quod contra dictum Cunadum legittime prescripserit supradicta. Tamen idem Cunradus prefatum dominum . . abbatem invitum et renitentem super iudicio provinciali et iuribus eius predictus coram inclito principe, domino Nicolao duce Slezie et domino de Munsterberg presertim, postquam idem dux dictam causam ad iudicis ecclesiastici remisit examen, traxit in causam ad forum videlicet seculare, licet causa huiusmodi etiam de iure ad forum ecclesiasticum pertineat et dictus dominus abbas paratus fuerit in ecclesiastico super causa huiusmodi experiri; dictus quoque Cunadus, quantum in eo fuit, per se et alios diversis modis prefatum dominum abbatem compulit et compelli procuravit ad litigandum snper iudicio provinciali et eius iuribus supradictis in foro seculari prefato ac per se ipse et alios impedivit et impediri procuravit, quo minus dictus dominus . . abbas in foro ecclesiastico causam prosequeretur predictam et ad premissa committenda prefatus Cunadus dedit consilium, auxilium et favorem et nichilominus dictus Cunadus prefatum monasterium super iudicio provinciali et eius iuribus supradictis impedit et molestat. Quare petit dictus procurator et procuratorio nomine, quo supra, per vos diffinitive pronuntiari, dictum Cunadum de Rybnicz a causa cecidisse predicta; ac decerni et declarari iudicium provinciale et eius iura in locis predictis ad dictum monasterium pertinere et eundem Cunadum propter compulsionem, procurationem, impeditionem, consilii, favoris et auxilii dationem predictos (!) et eorum quoslibet ipso facto maioris excommunicationis sententiam incurrisse nec debere absolvi, nisi prius iudici ecclesiastico, cuius est iurisdictio usurpata et etiam impedita et monasterio predicto propter premissa in suo iure turbato, de iniuria, dampnis, expensis et interesse predictum Cunadum fuerit satisfactum, eundem Cunadum, ne prefatum monasterium super iudicio provinciali et eius iuribus supradictis deinceps impediat vel molestet, sententialiter prohiberi premissa et eorum quodlibet petit dictus procurator omni iure modo, causa et forma quibus melius efficacius potest de iure, etiam cum expensis salvo iure addendi, minuendi et cetera. Actum in consistorio nostro Wratislaviensi VI° Idus Octobris anno domini M°. CCC° quadragesimo octavo; presentibus discretis viris: magistris Petro de Buytum, Johanne de Lyndenow et Johanne de Conoplath advocatis dicti nostri consistorii, necnon Petro de Frankenstein, Johanne de Frankenstein, Alberto de Satur et Johanne Modelici nostro, notariis publicis ac aliis pluribus testibus fidedignis. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Or. Perg. Mit dem Siegel des Ausstellers in rothem Wachs an einem Pergamentstreifen. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.
Zamknij dokument |